- INHIBERE et INHIBITIO
- INHIBERE et INHIBITIOverba nautica sunt. Cic. ad Attic. l. 3. Ep. 21. Inhibere illud tuum, quod valde mihi arriserat, vebementer displicet. Est enim verbum totum nauticum quamquam id quidem sciebam: sed arbitrabar sustineri remos, cum inhibere essent remptges iussi. Id non isse eiusmodi didici heri, cum ad villam nosiramnavis appelleretur: non enim sustinent, sed alio modo remigant id ab ἐποχῇ remotissmum est. Et mox, Inhibitio autem remigum motum habet, et vehementiorem quidem, remigationis navem convertentis ad puppim. Integrum est, Inhibereremis, Graece τρύμναν κρούσαςθαι, ἀνακρούσαςθαι, ἐπὶ πρύμναν κρούσαςθαι. Quâ τῆς πρύμνης κρούσει utebantur vel portum ingressuri et applicituri ad litus, vel in pugna navali. Plerumque cum advertuntur litori naves. Virg. Aen.l. 3. v. 277.Anchora de prora iacitur, stant litore puppes,Sic Cumarum oris allapsi Aeneae socii. Idem l. 6. v. 3. et seqq.Obvertunt pelago proras, tum dente tenaciAnchora fundabat naves, et litora curvaPraetexunt puppes ---Quae ratio est, cur apud Homer. Hector, Achivorum classem oppugnans, τρύμνης ἅψαςθαι, πρὐμνηθεν λαβεῖν dicatur: quâ videlicet telluri naves erant admotae. Sic ad Laden ins. classem Alex. fuisse positam, ostendit Arrian. l. 1. et Paenorum Hasdrubalisque naves, in statione, locatas ad ostium amnis Iberi, Liv. l. 22. c. 19. Nempe ut plurimum ex puppibus orae tendebantur, ut in egressu non esset opus convertenda nave, iam quasi stante in procinctu, ferentes ventos morati. Quod ut fieret, necessario vertenda in appulsu navis erat, sive in ipso pottu, si laxitas eius pateretur, sive extra portum. Et quidem, si extra portum, aut remulco navem aversam trahebant, aut, puppe in portum versâ, versus eandem puppim temigabant sequente prorâ: quod genus remigandi Latini Inhibere remis dixêrunt. Vide hanc in rem plura apud Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 26. ubi varia vett. Scriptorum loca, ob phrasin hanc non satis intellectam, male a Libtariis excepta egregie emendat illustratque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.